Ambulatrum[1] est vehiculum auxiliare, quod hominum cruribus infirmorum, sicut senum, ambulationem faciliorem et tutiorem reddat. Ambulatrum anno 1978 inventum est ab Aina Wifalk, curatrice sociali Suecica, quae ipsa poliomyelitide impedita erat.

Ambulatrum rotale sarcinula praeditum.

Ambulatrum est compages rotarum trium aut saepissime quattuor, manubriorum ambabus manibus aptorum ac sedilis intus positi, quo ambulatori aut ambulatrici quiescere liceat. Vehiculum non numquam praeditum est sarcinula, cui sedile operculi vice fungitur.

Ambulatrum plicatile inventum est, ut minus spatii capiat.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano in sermonem Latinum conversa est.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ambulatra rotata spectant (Rollator, Walkers).