Legatus (civilitas)
Legatus (-i, m.) sive Ambasciator[1] (-oris, m.), sive melius ambassiator[2], altus diplomaticus functionarius ob adventiciam gubernationem aut ob societatem internationalem accreditus est ut velut officialis repraesentans suae nationi mereat. Vulgari dictione, vocabulum ad repraesentantem adventicia in capite collocatum applicatur. Natio hospitio accipiens ambasciatori dominium in specifico territorio legatione sive ambasciata sive missione diplomatica nuncupato concedit, cuius territorium, contubernium et vehicula immunitate in eius territorio fruuntur. Bilaterae diplomatiae casu, ambasciator et legatio civitariae utilitatis res inter repraesentatam nationem et ob accreditam nationem gerunt. Sunt hae res politicae, diplomaticae, oeconomicae, pecuniariae, commercialis, culturalis, periegeticae indolis aut cuiusvis thematis de rationibus internationalibus inter quae foedera, mutua suffragiorum commutatio in quibudam commodi candidaturis etc...
Si Civitas accredens parvam concivium coloniam habet, praeter memorata munera, consularis campi munera in eadem missione diplomatica aggregantur ubi agitur de rebus et possibilibus problematibus quae in adventicia natione domicilium habentes aut iter faciens cives, et cum nationalitate propriae nationis, habere possint. Pro securitate et integritate civium suae ipsius nationis in adventicia natione vigilabit et nuntius inter sui nationis gubernationem et acceptoriae gubernationis aget.
Notae
recensere- ↑ The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.) s.v. "ambassador"; Lexicon Davidis Morgan
- ↑ Jean Dumont, Pierre Brunel (Amsterdam), Johannes Janssonius Van Waesberge, Corps universel diplomatique du droit des gens, Amstelodami, 1726, p. 124: "Versa autem vice dictus Consanguineus noster Dux Saxoniae, seu dictus ejus Ambassiator et Procurator pro eodem".
Nexus interni