Beatus Alvarus del Portillo (natus die 11 Martii 1914 Matriti - mortuus est die 23 Martii 1994 Romae) fuit episcopus praelatusque Operis Dei post mortem Iosephmariae Escrivá. Eius festum liturgicum celebratur die 12 maii.

Wikidata Alvarus del Portillo
Res apud Vicidata repertae:
Alvarus del Portillo: imago
Alvarus del Portillo: imago
Nativitas: 11 Martii 1914; Matritum
Obitus: 23 Martii 1994, 24 Martii 1994; Roma
Patria: Hispania

Memoria

Sepultura: crypt of Villa Tevere
Beatus, Venerabilis Dei servus (feriae die 12 Maii)

Insignia heraldica

Alvarus del Portillo: insigne
Alvarus del Portillo: insigne

Arti ingeniariae apud universitatem Complutensem Matritensem studuit: ibidem postea docuit. Iam Operis Dei membrum, clericus anno 1944 ordinatus est. Studia apud almam matrem Matritensem et Pontificiam universitatem Gregorianam persecutus est. Anno 1946 Romae consedit. In Ecclesiae servitium se quoque impendit multis officiis sibi ab Apostolica Sede commissis, praesertim in Concilio Vaticano II. Die 15 Septembris anno 1975 designatus est primus successor Sancti Iosephmariae.

Beatus proclamatus est die 27 Septembris anno 2015.

Beatus Alvarus del Portillo y Diez de Sollano natus est Matriti a piis honestisque parentibus, tertius ex octo fratribus, die 11 mensis Martii anno 1914. Doctoralem lauream obtinuit in re machinaria civili, in scientiis historicis et in iure canonico. Anno 1935, suae vitae vicesimo primo, Operi Dei adhaesit ac prudenti elapso temporis spatio Sanctus Iosephmaria validissimum suum collaboratorem eum habuit. Die 25 mensis Iunii anno 1944 sacrum presbyteratus ordinem recepit et anno 1946 Romam se contulit ad Conditorem adiuvandum in Operis Dei moderamine et propagatione. In multiplicibus quoque muneribus sibi a Sancta Sede concreditis sese impendit, Consultoris videlicet Dicasteriorum Curiae Romanae atque, in Concilio Vaticano II, Secretarii Commissionis De disciplina cleri et populi christiani necnon aliarum Commissionum Periti. Die 15 mensis Septembris anno 1975 electus est primus Sancti Iosephmariae in Operis Dei moderamine successor. Die vero 28 mensis Novembris anno 1982 Beatus Ioannes Paulus II Opus Dei in Praelaturam personalem erexit et Beatum Alvarum del Portillo eiusdem Praelatum nominavit atque die 6 mensis Ianuarii anno 1991 episcopalem ordinem ei contulit. Pastorali hoc munere ita functus est, ut peculiaris in eo nota emineret, fidelitas nempe erga spiritum a Conditore traditum et erga nuntium ab eodem proclamatum. Praelaturae operibus apostolicis extendendis in Ecclesiae sanctae servitium indefesse sese dedit. Annos undeviginti Opus Dei rexit, cuius actuositas in viginti novas Nationes stabiliter dilatata est; Praelaturae fideles ultra mille ad sacerdotium vocavit, de re sociali et assistentiali multis in regionibus incepta fovit, ad explendum antiquum desiderium Sancti Iosephmariae Pontificiam Universitatem Sanctae Crucis Romae condidit aliaque plura id genus effecit. Itinera quoque peregit in quinque continentes, magna fortitudine evangelicam veritatem ubique proclamans. Primo diluculo diei 23 mensis Martii anno 1994, paucis horis post reditum e peregrinatione in Terram Sanctam, Deus eum ad se vocavit et statim probationes habitae sunt eius famae sanctitatis in mundum universum diffusae. Hac ipsa die Sanctus Ioannes Paulus II oravit ante eius exuvias, quae condita sunt in crypta ecclesiae praelatitiae Sanctae Mariae de Pace, viale Bruno Buozzi 75, Roma.

Decretum super miraculo

recensere

Has inter probationes notitiae eminent de favoribus cum spiritualibus tum materialibus atque de sanationibus quidem multis eius intercessioni attributis, quarum una peculiariter digna visa est quae attente consideraretur, sanatio scilicet cuiusdam infantis, qui natus est die 10 mensis Iulii anno 2003 affectus deformitate cerebrali congenita in utroque hemisphaerio propter defectum migrationis neuronalis, cardiopatia congenita cyanotica (“tetralogia di Fallot”) et umbilici hernia. Prioribus suae vitae diebus puer passus est iteratas accessiones hypoxicoischaemicas cerebrales, die vero 2 mensis Augusti affectus est cordis inhibitione propter haemopericardium massivum, quae inhibitio inter dimidiam horam et tres quartas horae partes duravit. Medici quidem pueri redanimationem toto hoc tempore frustra temptaverunt, sed cum tandem hanc therapiam interrumpere statuerant, ante totalem eius suspensionem cordis palpitatio sponte restaurata est.

Simul vero parvi infirmi parentes, qui de filii sui statu certiores facti erant, instantius pro eius sanatione oraverunt recurrentes ad intercessionem Venerabilis Alvari del Portillo. Iuxta medicorum prognosim, accessio illa ischaemica gravissimum damnum neurologicum secum ferre debuisset, immo et ipsam mortem, sub aspectu autem functionali sanatio fuit completa et duratura.

Sanatio haec explorata est in Inquisitione Dioecesana apud Curiam ecclesiasticam Sancti Iacobi in Chile instructa a die 5 mensis Augusti anno 2008 ad diem 6 mensis Augusti anno 2009, cuius iuridica auctoritas approbata est ab hac Congregatione decreto diei 15 mensis Ianuarii anno 2010. Medicorum Dicasterii Consilium, in sessione diei 18 mensis Octobris anno 2012 agnovit huiusmodi sanationem secundum scientiae medicae leges haud explicari posse. Die 15 mensis Decembris anno 2012 habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, et die 4 mensis Iunii anno 2013 Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, me Card. Angelo Amato moderante. In utroque autem Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum unanima consensione prolatum est.

Facta demum de hisce omnibus Summo Pontifici Francisco per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierna die declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Venerabilis Servi Dei Alvari del Portillo y Diez de Sollano, Episcopi titularis Vitensis, Praelati Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis Dei, videlicet de celeri, perfecta ac constanti sanatione cuiusdam pueri a «prolungato arresto cardio-circolatorio, tamponamento cardiaco, determi¬nante insulto ipossico-ischemico in cerebropatia congenita con pregressi danni del circolo cerebrale». [1]

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Diccionario biográfico español • • Catholic Hierarchy
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!