Wikidata-logo.svg Alphonsus Daudet
Res apud Vicidata repertae:
Alphonsus Daudet: imago
Alphonsus Daudet: subscriptio
Nativitas: 13 Maii 1840; Nemausus
Obitus: 16 Decembris 1897; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Louis Marie Alphonse Daudet

Officium

Munus: scriptor, scriptor scaenicus, poëta, mythistoricus, autobiographus, scriptor scaenicus

Familia

Genitores: Vincent Daudet; Adeline Daudet
Coniunx: Julia Daudet
Proles: Leo Daudet, Lucien Daudet, Edmée Daudet

Memoria

Laurae: Knight of the Legion of Honour, Officer of the Legion of Honour, Jouy Prize
Sepultura: Coemeterium Père Lachaise

Alphonsus Daudet (natus Nemausi die 13 Maii 1840 natus; Lutetiae die 16 Decembris 1897 mortuus) fuit scriptor Francicus inclutus. Etiam frater Ernestus et filius eius Leo scriptores fuerunt. Inter clara opera eius fuit Tartarin de Tarascon et Lettres de mon Moulin.

Fonte Vetula, sic dicta Molendinum Alphonsi Daudet

VitaRecensere

Primis morae Lutetiensis annis Daudet vita sat dura sufferebat et se vix sustentare potuit, antequam dux Carolus de Morny institor, homo politicus, maecenas eum secretarium privatum institueret. Quo ei facultas data est ad itinera facienda studiorum causa. Post poesis atque dramatum confectionem scripsit mythistoriam autobiographicam »Le petit Chose, histoire d'un enfant« (1868) cui valde plausum est. Postea litterae »Lettres de mon moulin« (1869) et fabula Milesia satirica atque comica »Les aventures prodigieuses de Tartarin de Tarascon« (1872) lectorum admirationem risumque moverunt. Fabula Romanensis praetitulata »Fromont jeune et Risler aîné« (1874) in pluribus quam sexaginta editionibus, Alphonsum Daudet inter Europae illustrissimos auctores posuit.

Mox successus boni multiplicantur operibus »Jack« (1876), »Le Nabab« (1877), »Les rois en exil« (1879), »Numa Roumestan« (1882), »L'Évangéliste« (1883), »Sapho« (1884), »Tartarin sur les Alpes« (1886), »L'Immortel«, eine Satire auf die französische Akademie (1888), »Port Tarascon, dernières aventures de l'illustre Tartarin« (1890), »Rose et Ninette« (1892), »La petite paroisse« (1895) und »Soutien de famille« (1898). Quorum multitudo simul in conversione Theodisca vulgata est.

GravitudoRecensere

Realismo in eius libris utique favetur, ubi tamen latus privatum numquam abest. Itaque multi eum conferunt cum Carolo Dickens, prae quo ingenium Francogalli rhetoricum melius esse videtur. Vitae commentarii dantur in libris »Trente aus de Paris (A travers ma vie et mes livres)«, »Souvenirs d'un hommes de lettres« (1888) et »Notes sur la vie« (1899). Inter dramata mentionis digna sint haec: »L'Arlésienne« (1872, mit musikalischen Einlagen von Bizet), necnon mythistoriarum retractationes: »Fromont«, »Jack«, »Les rois en exil«, »Sapho«, »Numa Roumestan«, et labores prosa absoluti: »La lutte pour la vie« (1889), »L'Obstacle« (1890), »La Menteuse« (1892, secundum fabellam depromptam ex opere »Femmes d'artistes«).

Anno 1899 opera omnia Lutetiae edita sunt tomis in XVII. Eius uxor Iulia Daudet, olim diurnaria, et filius Leo Daudet etiam libros scripserunt.

BibliographiaRecensere

  • Monique Degrave: Sur les chemins d'Alphonse Daudet. Fédération Éternelle Alphonse Daudet, Bezouce 2017, ISBN 978-2-9559988-0-9.
  • Léon A. Daudet: Alphonse Daudet. Eugène Fasquelle, Lutetiae 1898. Anastatica impressio: C. Lacour, Nemausi 2017, ISBN 978-2-7504-4419-8.
  • Lucien Daudet: Vie d'Alphonse Daudet. Gallimard, Lutetiae 1941. Anastatica impressio: Lacour-Ollé, Nemausi 2016, ISBN 978-2-7504-4367-2.
  • Émile Zola: Obsèques d'Alphonse Daudet : 20 décembre 1897. Anastatica impressio: C. Lacour, Nemausi 2016, ISBN 978-2-7504-4195-1.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alphonsum Daudet spectant.