Aloysius Ioannes Ferdinandus Gustavus vulgo Ludwig Windthorst (natus die 17 Ianuarii 1812 in Ostercappeln apud Osnabrugam – mortuus Berolini die 14 Martii 1891) fuit vir publicus Germanicus factionis (Centri).

Wikidata Aloysius Windthorst
Res apud Vicidata repertae:
Aloysius Windthorst: imago
Aloysius Windthorst: imago
Nativitas: 17 Ianuarii 1812; Ostercappeln
Obitus: 14 Martii 1891; Berolinum
Patria: Regnum Borussiae

Memoria

Sepultura: St. Maria
Windthorst et Brüning in folio praeconiario electionibus tempore Rei publicae Vimarianae confecto

Osnabrugae Ludovicus ad sacerdotium paratus erat. Tamen annis inter 1831 et 1834 iurisprudentiae studere maluit itaque advocatus Osnabrugae factus est, postea syndicus et consistorii catholici praeses. Anno 1848 autem vocatus est in Appellatorium tribunale superius Cellense . Ex anno 1849 membrum in parlamenti Hannoverensis camera altera erat politicam separativam Borussiae inimicam Gustavi Stüve fovens.

Anno 1851 camerae praeses creatus est et die 22 Novembris minister iustitiae: tum etiam Dioecesis Osnabrugensis erectionem feliciter patravit. Anno 1853 rectionem deserens senator simplex iterum factus est. Denique anno 1862 gubernantibus Brandis et Platen iustitiam spectantia disponens ligam cum Austria firmavit et die 21.10.1865 iuris consultus supremus Cellensis est declaratus. Independentia Hannoverensi anno 1866 amissa omnibus ab officiis se abdidit et anno 1867 cum Othone de Bismarck cancellario colloquia de rege Georgo compensativis exsatiando habuit, unde pactio propitiabilis die 29 Septembris 1867 facta est.

Anno 1867 Windthorst Diaetae Germanicae septentrionalis membrum fuit necnon Parlamenti Borussicae pro incolis Meppen oppidi in Terra Emensi. In principio se placatum gerens die 17 Iunii 1869 conventu laicorum contra infallabilitatem papalem particpes erat. Tamen in senatu Berolinensi mense Mario 1871 et postea saepe in parlamento ultramontanismi praeco fiebat. Factionem suam efficaciter unitam utebatur ad foederalismum corroborandum.

Parate in procinctu atque sophistica dialecticu peritissimus multa effecit quamquam leges mensibus Maiis 1873 et 1874 et 1875 latas Rixa culturali saeviente impedire non potuit. Attamen Bismarck cancellarium eiusque socios continuo ingrediebatur et orationibus longissimis elumbibusque rebus adversariis obstruebat: praesertim potentiam centralem minuendam esse censuit.

Ab omnibus ingenium eius senatorium laudatum est, quamquam non in Olympum maximorum politicorum accipiendus videtur. In conventibus catholicis variis quotannis politicam catholicam cum ecclesiae mundana iuncta suadebat. Post mortem edita est orationum anthologia »Ausgewählten Reden, gehalten in der Zeit 1851–1891« (Osnabrugae 1901 et 1902, tribus in tomis).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aloysius Windthorst spectant.