Wikidata Aloysius Adamović
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 31 Iulii 1864; Arupinum
Obitus: 19 Iulii 1935; Ragusium
Patria: Serbia, Imperium Austriacum, Iugoslavia, Cisleitania

Aloysius Adamović (Lujo Adamović) (natus Arupini in Histria die 31 Iulii 1864; mortuus Ragusii die 19 Iulii 1935) fuit botanicus. In Croatia educatus, in Serbia magister ludorum meruit, sed annis 1901–1905 hortum botanicum Jevremovac Belgradi direxit. Deinde usque in annum 1911 itinera botanica plura in Montem Nigrum fecit. Socius fuit Academiae Scientiarum et Artium Iugoslavicae Zagrabia in urbe.

Sigla eius sunt "Adamov." et "Adamović".

Opera recensere

  • 1896–1910 (editor) : Plantae balcanicae exsiccatae
  • 1911 : Die Pflanzenwelt Dalmatiens (Orbis botanicus Dalmatiae). Lipsiae: W. Klinkhardt
  • 1913 : Građa za floru kraljevine Crne Gore (Descriptio botanica regni Montis nigri) Rad Jugoslavenska Akademija Nauke i Umetnosti, vol. 195). Zagrabiae
  • 1915 : Führer durch die Natur der nördlichen Adria. Mit besonderer Berücksichtigung von Abbazia Ductus per naturam regionis adriaticae borealis, imprimis Abbatiae). Vindobonae: Hartleben
  • 1929 : Die Pflanzenwelt der Adrialänder (Orbis botanicus terrarum mari Adriatico adiacentium)
  • 1933 : Die pflanzengeographische Stellung und Gliederung Italiens (Positio et discriptio botanicogeographica Italiae)

Bibliographia recensere

  • Adamović Lujo in Österreichisches Biographisches Lexikon 1815–1950 vol. 1 (Vindobonae: Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, 1957) pp. 5. (Theodisce)