Luisa Miller est fabula musicalis Iosephi Verdi, primus Neapoli in Theatro Sancti Caroli anno 1849 acta.

Narratio

recensere

Aloisia filia Milleri est. Rudolphus, Gualterii comitis filius, Aloisiam amat, sed Gualterius id non vult, quia Rodolphus Fridericam reginam in matrimonium ducere debet. Rudolphus tamen Fridericam non amat.


Gualterius comes Millerum et Aloisiam in carcerem claudere vult. Sed Rudolphus omnibus patefaciet quomodo (id est, per crimen) Gualterius comes factus sit, si Gualterius Aloisiam ceperit.

Miller in carcere est. Wurmius, Aloisiam amans, ei explicat quomodo agendum sit ne Miller occidatur. Epistula Aloisiae scribenda est, ut eius patrem liberet, qua puella amorem suum non Rodolpho, sed ipsi Wurmio declaret. Rudolphus Aloisiae epistulam legit, ubi scribit ea se Wurmium amare. Ratus se a puella proditum esse, Rudolphus cum Wurmio certare vult, sed Wurmius fugit.

Luisa cum Millero iterum a carcere liberatoproficisci vult. Sed Rudolphus venit et Aloisiam veneno exanimat. Deinde ipse venenum bibit.Sero nimis dicit Aloisia se Rudolphum tantum amare, et se epistulam mendacem scripsisse, a Wurmio coactam. Veneno iam bibito, Rudolphus Wurmium interficit deinde cum Luisa moritur.

Magni cantus

recensere
  • "Ah fu giusto il mio sospetto" - Miller
  • "Lo vidi e'l primo palpito" - Aloisia Miller
  • "Sacra la scelta è d'un consorte" - Miller
  • "Il mio sangue la vita darei" - Gualterius
  • "A brani, a brani, o perfido" - Aloisia Miller
  • "Tu puniscimi, O Signore" - Aloisia Miller
  • "L'ara o l'avella apprestami" - Rudolphus
  • "Quando le sere al placido" - Rudolphus

Dramatis personae

recensere
Personae vox cantor in 1849
Gualterius bassus Antonius Selva
Rudolphus, filius eius tenor Septimius Malvezzi
Friderica, Gualterii cognata medio-alta Teresia Salandri
Wurmus, Gualterius dispensator bassus Marcus Arati
Miller, militer barytonus Achilles de Bassini
Aloisia, eius filia alta Marietta Gazzaniga
Laura, iuvenis medio-alta Maria Salvetti
Agricola tenor Franciscus Rossi
Luisa Miller : Index personarum
 
Iosephus Verdi a Bice Lombardini pictus