Adelais de Saxonia-Meiningen
Adelais de Saxonia-Meiningen (nata Adelheid Louise Theresa Caroline Amelia de Saxonia-Meiningen die 13 Augusti 1792 Mainingiae, mortua die 2 Decembris 1849 Stanmore in Harrovia) fuit regina Britannorum et uxor Gulielmi IV. Metropolis Adelaidopolis in Australia eius nomen portat ut et asteroides 525 Adelaide.
Obitus: 2 Decembris 1849; Bentley Priory
Patria: Regnum Hannoveranum, Saxonia-Meiningen
Familia
Coniunx: Gulielmus IV
Proles: Princess Elizabeth of Clarence, Princess Charlotte of Clarence, stillborn child Hanover, stillborn son Hanover, stillborn son Hanover, stillborn son Hanover
Familia: House of Saxe-Meiningen
Memoria
Insignia heraldica
Vita
recensereInvita Adelais anno 1818 in Angliam ire debuit, quamquam aetate iam provectior nuptiis instantibus gauderet. Pueritiam sat simplicem habuit, eruditionem autem egregiam. Exemplo moderaminis prudentis atque generositatis fuerunt et mater Ludovica Eleonora et avia Carlotta Amelia. Maritus eius Gulielmus, vir annorum LIII, amasiunculam non patriciam Dorotheam Jordan cognoverat quacum decem infantes hereditate non dignos habuit. Ut rectio in Britannia Maiore in manibus domus regnatricis Hannoverensis rmaneret Adelaidos fuit partus quam plurimorum et sanorum infantium. Proh dolor filia utraque (Carola Augusta: 21 Februarii 1819 - 21 Martii 1819; Elisabetha: 10 Decembris 1820 - 4 Martii 1821) breve tempus in vita erat et graviditates aliae tragicae evenerunt. Rege Georgio IV mortuo Gulielmus septem annos rex erat, quod Adelaidi tam facile non erat. Neque Gulielmus vulgo valde diligebatur; quod cum ita sit erat multo minus doctus quam matrona. Attamen eventum felicem reformatio parlamenti habuit, servitus abolita est et provisionibus sollerter peractis ordo publicus multis in oppidis restitui potuit.
Ingenia
recensereAdelais indefessa virtutem caritatis colebat qua re aliquomodo - etiam biographice - Elisabethae Hungariae et fortasse etiam Dianae Franciscae Spencer similabat. Vel erga perosos Hibernos et Scotos amabilis et auxiliaris erat. Sed in aula regia irrisores et insidiosi vitam ei aggravabant; invidia ardebat mater Victoriae namque puerula amitam Adelaida valde adamavisse videtur. Adelais traditionem Germanicam arborum nataliciarum e continenti in insulas Britannicas portavit, saltationes disponebat et intentissima fuit in nepotum educatione, quibus multos novos ludos excogitavit. Insuper varia incepta pecunicarie promovebat in patria Thuringiensi, e.g. Castelli Landsberg constructionem. Memoriam eius felicem semper servabat dux Georgius II (Saxonia-Meiningen) ob dona varia et auxilium datum in bruta deducenda: eius uxor prima fuit Carlotta principissa Borussiae.
In Imperio Britannico urbes, regiones, plagae nuncupatae sunt pro ista mira muliere.
Bibliographia
recensere- D. Williamson: The National Portrait Gallery History of The Kings and Queens of England, Londinii 1998. p. 164-149.
- Alfred Erck, Hannelore Schneider: Adelheid. Die Meiningerin auf dem englischen Königsthron. Ein Frauenschicksal während der ersten Hälfte des 19. Jahrhunderts, editio altera aucta, Bielstein, Meiningiae 2004, ISBN 3–9809504–0–9
- Allen, W. Gore: King William IV., Cresset Press, Londinii 1960
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Adelaida de Saxonia-Meiningen spectant. |
- Vita multis verbis Theodiscis descripta
- Spätere Königin von England bleibt kinderlos und ist wohl nie im Celler Raum gewesen, commentatio in ephemeride "Cellesche Zeitung", 14.6.2013
- Waltraud Dumont du Voitel librum Alfredi Erck recensens: Jeder kennt Adelaide! Wer kennt Adelheid?