Aliberium (Graece: Αὐλών, Αὐλῶνος[1]; Catharevusa: Ἀλιβέριον; Neograece: Αλιβέρι), est urbs 5686 incolarum (status: 2001) in insula Graeca Euboeae. Pars est unitatis popularis (δημοτική ενότητα) Taminaeorum et sedes demi Cymae-Aliberii.

Wikidata Aliberium
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°24′30″N 24°2′30″E
Numerus incolarum: 5 084, 5 214, 5 059, 4 827, 2 734

Gestio

Procuratio superior: Cyme-Aliberium
Ecclesia in urbe superiore

Geographia

recensere

Aliberium in colle iacens a Sinu Euboico meridiano duobus chiliometris abest, pars litoralis ac portus Aliberii est Carabus (Κάραβος), quae est est etiam medius periegesis locus regionis. a Chalcide, regionalis Euboeae unitatis capitis, 52 chiliometra in austro-orientem versus sita est, a Cyma in meridiem, a Carysto in boreo-occidentem.

Aliberium imprimis industria vivit. Maxima Graecia officina caementi Aliberii collocata est, praeterea electrificina publica, quae primo (1955 operari coepit) carbone usa est, nunc, quod carbo exhaustus esse videtur, petroleo. In regione etiam marmor profertur.

  1. The Polis as an Urban Centre and as a Political Community Page 432 A Mogens Herman Hansen ISBN 87-7304-291-9

Nexus externi

recensere