Alexarchus
Alexarchus (Graece Ἀλέξαρχος natus circa annum 350; mortuus circa 290 a.C.n.) Uranopolim condidit et linguam incolarum excogitavit.
Filius Antipatri fraterque Cassandri fuit. Cum Cassander rex Macedoniae factus sit, Alexarchus terram sibi dare eum rogavit et Ouranopolim {'Urbem caelestem') ibi condidit. Athenaeus Heraclide Lembio fultus hoc scripsit:
Ἀλέξαρχος ὁ τὴν Οὐρανόπολιν κτίσας διαλέκτους ἰδίας εἰσήνεγκεν, ὀρθροβόαν μὲν τὸν ἀλεκτρυόνα καλέων καὶ βροτοκέρτην τὸν κουρέα καὶ τὴν δραχμὴν ἀργυρίδα, τὴν δὲ χοίνικα ἡμεροτροφίδα καὶ τὸν κήρυκα ἀπύτην[1],
quod Natalis Comes sic Latine vertit:
Alexarchus qui Uranopolim civitatem aedificavit, peculiare etiam intulit idioma, quippe qui gallum orthoboam, tonsorem brotocertem, drachmam argyridem, domesticorum vivarium pedicas[2], caduceatorem apytem nominaverit.[3]
Vocubula inventa haec sunt:
- ὀρθροβόας, ut Alexarchus gallum nominavit, de vocabulis Graecis ὄρθρος, aurora, et βοάω, clamare, deductus est, quasi maneclamans;
- βροτοκέρτης, tonsor, de βροτός, mortalis, et κείρω, tondeo, quasi mortalitonsor;
- ἀργυρίς, drachme, de ἄργυρος, argentum, quasi argenticulum;
- ἡμεροτροφίς, choenix, de ἡμέρα, dies, et τρέφω, alo, nutrio, quasi dienutrix (quo satis est ad diem alendum);
- ἀπύτης, praeco, de ἠπύω, convocare, quasi convocator.
Notae
recensere- ↑ Deipnosopistae, ΙΙΙ p. 98.
- ↑ Nescimus quid in textu Athenaei suo Natalis videret.
- ↑ Athenaei Deipnosophistarum sive Coenae sapientium libri XV Natale de Comitibus nunc primum in linguam Latinam vertente (Venetiis 1572).
De Alexarcho
recensere- Gera, Deborah Levine (2003). Ancient Greek ideas on speech, language, and civilization. Oxoniae. ISBN 0-19-925616-0. (Anglice)