Alexandria Ocasio-Cortez (nata Novi Eboraci die 13 Octobris 1989), vulgo AOC, est politica, paedagoga, et activista Americana. Legatus pro districtu congressionali quarto decimo civitatis Novi Eboraci ex 2019 meret, sodalis Factionis Democraticae.

Wikidata Alexandria Ocasio-Cortez
Res apud Vicidata repertae:
Alexandria Ocasio-Cortez: imago
Alexandria Ocasio-Cortez: imago
Alexandria Ocasio-Cortez: subscriptio
Alexandria Ocasio-Cortez: subscriptio
Nativitas: 13 Octobris 1989; Bronx
Patria: Civitates Foederatae Americae

Anno 2007, Ocasio-Cortez secundum praemium in internationali scientiae certamine societatis Intel accepit, propter quod Unio Astronomica Internationalis ex ea 23238 Ocasio-Cortez, parvam asteroidem, nominavit.[1]

Die 26 Iunii 2018 in comitiis primariis Democraticis districtus quarti decimi civitatis Novi Eboraci, Iosephum Crowley, legatum praesentem et magistrum consociationis Democraticae (Camerae Repraesentantium) vicit, quod multis improvisum fuit.[2] Die 6 Novembris 2018 in comitiis generalibus, munus legati consecuta est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandriam Ocasio-Cortez spectant.
  Lexica biographica:  • Treccani • • Congressus Civitatum Foederatarum