Alexander Drăghici
Alexander (Dacoromanice Alexandru) Drăghici (natus die 26 Septembris 1913 in Tisău communi, mortuus die 12 Decembris 1993 Budapestini) rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Communisticae fuit.
Cursus honorum
recensereDrăghici, qui ab anno 1930 sodalis factionis communisticae fuit, annis 1948 - 1950 legatus ad parlamentum communisticum et anno 1949/50 eius praeses erat. Die 28 Maii 1952 successor depositi Theocharis Georgescu minister rerum internarum factus est. Iam 20 Septembris eiusdem anni ministerium securitatis rei publicae suscepit. Die 19 Martii 1957 iterum minister rerum internarum nominatus est. Praesertim acriter contra Christianos et Hungaros egit. Ab anno 1961 etiam primus minister vicarius Romaniae fuit. Cum Nicolaus Ceauşescu anno 1965 rerum potitus esset, hoc munera amisit, sed anno 1967/68 iterum primus minister vicarius erat. Postquam regimen communistarum anno 1989 sublatum est, Drăghici in exilium in Hungariam fugit, ubi 1993 mortuus est[1].
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Drăghici spectant. |