Albertus Vickers

magister officinarum

Albertus, vulgo Albert Vickers (ad Sheffield natus die 16 Septembris 1838; mortuus iuxta Eastbourne Sussexiae die 12 Iulii 1919) fuit magister officinarum ingeniariarum.

Albertus Vickers Lutetiae anno 1863 lucis ope pictus (Bibliotheca Wellcome)
"Mrs Albert Vickers": tabula ab Iohanne Singer Sargent anno 1884 picta (Museum Bellarum Artium Virginianum)
Albertus Vickers ab Iohanne Singer Sargent anno 1912 delineatus (Trinity House)
"Garden Study of the Vickers Children" ab Iohanne Singer Sargent anno 1884 facta (Institutum Artium Flint)

Filius natu alter ingeniarii Eduardi Vickers uxorisque Annae Naylor, Thomae frater minor, Albertus in urbe natali et Hamalae in Hannoveria educatus est. Ab anno 1854 apud societatem ingeniariam patris avique materni nomina gerentem Vickers Naylor operam dedit. Anno 1861 uxorem duxit Helenam Horton George et tres liberos genuit; qua anno 1873 mortua, matrimonio secundo Editham Foster duxit et ex ea filium filiasque duas genuit.

Anno 1867 societatem publicam condiderunt Thomas Albertusque cum factore Americano Ernesto Benzon, nomine Vickers, Sons & Co. Ltd: Thomas enim res technicas favebat, res mercatorias Albertus qui saepe in Civitates Foederatas alibique itinera fecerat. Arma bellica conficere iam inceperant societatemque Maxim Gun Company ab Hiram Maxim conditam anno 1897 empserunt. Ab eodem anno, officinibus navalibus iuxta Barrow-in-Furness florentibus acquisitis, societas Vickers, Sons & Maxim et naves classiarias venditabat. Thoma praeside societatis usque ad 1909 merente, successor ab hoc anno fuit Albertus. Anno 1914 operariorum 22 milia conducebat; usque in annum fere 1918 facillime et latissime opera bellica venditabat.

Amicum habuit pictorem Iohannem Singer Sargent, qui anno 1884 Albertum visitabat in villa rustica ad Petworth Sussexiae. Ibi tabulas confecit tres vel plures: Edithae effigiem, picturam liberorum minorum in horto ludentium (titulo "Garden Study of the Vickers Children"), Edithamque cum Alberto (partim viso) vinum bibentem (titulo "Le Verre de porto"). Patrem Eduardum, fratrem Thomam cum uxore filiisque eodem fere tempore depinxit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Albertum Vickers spectant.


  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.