Alatau Cusnezianus[1] est planities montana in Sibiriae occidentalis parte australi; in Chakassia et regione Kemerovensi Russiae situs est. Divortium aquarum Tomi et Tschulymi fluminum est. A depressione clausa Cusneziana in occidente ad depressionem clausam Minussinensem[2] in oriente extentus est. Depressione Cusneziana a iugo Salairico separatus est. Longitudo Alatau Cusneziani circa 300 chm est, latitudo ad 150 chm. Montes alti sunt Puch Taskyl (1820 m), Taskyl Maior (1447). Kanym Maior (1872), Mons Crucis (Krestovaia, 1549).

Reservatum Alatau Cusneziani
Vide etiam paginam discretivam: Alatau.

Pinus sibirica et Abies sibirica taigae Alatau Cusneziani partem maiorem componunt. Glaciaria in locis humilioribus, quam solent, inveniuntur.

Fluvii Tomus, Ijussus Albus et Ijussus Niger in Alatau Cusneziano oriuntur.

Notae recensere

  1. De Cusneziae urbis nomine. Vel 'Alatau Kuznetski, —Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Кузнецкий Алатау.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Минусинская котловина.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 54°8′0″N 88°45′0″E • OpenStreetMap • Большая российская энциклопедия