Aimoinus Floriacensis

monachus Gallicus

Aimoinus (vel Aemoinus, Annonius} Floriacensis (Francogallice Aimoin de Fleury), anno 950 natus et c. 1008 mortuus, fuit rerum scriptor et hagiographus Latinus mediaevalis. Circa annum 980 in abbatiam st. Benedicti ad Ligerim intravit et Abbonis Floriacensis discipulus factus est, cuius vitam post mortem eius scripsit. In Libris quinque de gestis Francorum Aimoini narratio ad annum 654 adducta erat, postea ab alio scriptore ad annum 1165 continuata. Etiam poema Translatio Patris Benedicti Aimoinus composuit, ubi de translatione reliquiorum Benedicti e Monte Casino in abbatiam suam dicit, et De miraculis S. Benedicti libros duos, et Sermonem in festivitatibus S. P. Benedicti. Volumine 139 Patrologiae Latinae opera Aimoini continentur (col. 387–414, 627–870).

Wikidata Aimoinus Floriacensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 960s; Villefranche-de-Lonchat, Francs
Obitus: 1010s; Sanctus Benedictus ad Ligerim
Patria: Francia Borboniensis

De Aimoino

recensere
  • Molinier Auguste, Aimoin, moine de Fleury-sur-Loire, Historia Francorum, in: Les Sources de l'histoire de France - Des origines aux guerres d'Italie I. Époque primitive, mérovingiens et carolingiens, 1901, p. 69 ([ nexus
  • Aimoin von Fleury. In: Max Manitius, Geschichte der lateinischen Literatur des Mittelalters. Bd. 2 (1923), S. 239–246.

Nexus externi

recensere