Aeneas et Achates in litore Libyco

Aeneas et Achates in litore Libyco est pictura olearia in textili (58,7 x 87,6 cm) a Dosso Dossi, pictore aulico Ferrariensi, fere anno 1520 facta,[1] quae ad decorationem oecorum alabastritarum Alphonsi Estensis pertinuit.

Aeneas et Achates in litore Libyco.

De scaena picturae variae feruntur opiniones, sed interpretatio a Shapley facta paene omnium consensu accepta est:[2] in pictura esse naufragum Aeneam cum Achate armigero amico in litore Libyco consultantem; Troianosque navibus vectos in opacitatem arborum frondosarum se recepisse; remotiora conspici palatia Karthaginis.[3]

De historia

recensere

Hoc opus ad seriem pertinuit decem picturarum textilium, quae Dosso cum Battista fratre de Aeneide pinxit ad oecorum decorandum zophorum. Picturae in parte superiore parietum dispositae tenorem adsiduum argumentorum eruditorum creavisse videntur. Ex qua serie agnita est Elysius descensus Aeneae pictura quae in pinacotheca nationali Canadae conservatur.[4] Post demolitionem oecorum anno 1598 pictura ad collectionem Borghese pervenit. Post saeculum XVII tamen nulla vestigia picturae apparent. Anno 1926 denique eam ab hasta emit Alexander Contini Bonacossi, qui post decem annos Samueli H. Kress picturam vendidit. Kress autem anno 1939 picturam donavit museo nationali Vasingtoniensi una cum multis aliis operibus.

  1. Humfrey & Longhi 1999: 310.
  2. Shapley 1968; cf. Humfrey & Lucco 2012: 131.
  3. Cf. Verg. Aen. 1.310-313; Shapley 1968; Humfrey & Lucco 1999: 130-31.
  4. Shapley 1968.

Bibliographia

recensere
  • Humfrey, Peter & Lucco, Mauro (1999) Dosso Dossi. Court Painter in Renaissance Ferrara, 130-134. The Metropolitan Museum of Art.
  • Longhi, Roberto (1927/1967) Una favola del Dosso. Saggi e ricerche, 1925-1928, pp. 157-61. Sansoni.
  • Shapley, Fern Rusk (1968) Paintings from the Samuel H. Kress Collection: Italian Schools, vol. 2: XV-XVI Century. Phaidon Press.