Aemilianus Pugačëv
(Redirectum de Aemilianus Pugačёv)
Aemilianus Ioannis filius Pugačëv (Russice Емельян Иванович Пугачёв, tr. Emel'jan Ivanovič Pugačëv; 1742 – 21 Ianuarii 1775) erat cosacus Russicus, particeps Belli Septem Annorum (1756–1763) et belli inter Imperia Russicum et Ottomanicum annorum 1768–1774, qui anno 1772 se imperatorem Russicum Petrum III (decem annos antea mortuum) declaravit. Postea fuit dux magnae rebellionis in Imperio Russico, 'Rebellionem Pugačëvianam' seu 'Bellum Rusticum' vocatae, quae annis 1773–1775 gesta est. Rebellione autem oppressa, supplicium de eo sumpserunt.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1742; Pugachyovskaya
Obitus: 10 Ianuarii 1775; Moscua
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Емельян Иванович Пугачёв
Obitus: 10 Ianuarii 1775; Moscua
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Емельян Иванович Пугачёв
Familia
Coniunx: Ustinya Kuznetsova, Sofia Pugacheva
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aemilianum Pugačëv spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |