Aelia Eudoxia
Aelia Eudoxia (nata circa annum 380; mortua die 6 Octobris anno 404) fuit uxor imperatoris Arcadii.

Obitus: 6 Octobris 404; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale
Officium
Munus: monarcha
Consociatio
Familia
Coniunx: Arcadius
Proles: Theodosius II, Aelia Pulcheria, Arcadia, Flaccilla, Marina
Familia: Domus Theodosiana
Memoria
Die 9 Ianuarii anno 400 Augusta facta est. Patriarcham Constantinopolitanum Ioannem Chrysostomum, qui eam vehementer corruptorum morum ac profusae luxuriae arguerat, exsulavit et mox ob populi gratiam revocatum iterum in exsilium misit irata, cum non solum recusavisset, quin statuam eius ante aedem Sanctae Sophiae positam consecraret, sed Augustam sermone etiam cum Herodiade comparavisset[1].
Aelia Eudoxia anno 404 fere 24 nata post abortum mortua est.
Familia recensere
Pater eius consul Romanus Flavius Bauto erat. Anno 395 Arcadio nupsit et septem liberos genuit, quorum duo adulescentiam adepti sunt: Aelia Pulcheria et Theodosius II.
Bibliographia recensere
- Anja Busch: Die Frauen der theodosianischen Dynastie. Macht und Repräsentation kaiserlicher Frauen im 5. Jahrhundert (= Historia – Einzelschriften. vol. 237). Steiner, Stuttgardiae 2015, ISBN 978-3-515-11044-0, p. 59–85.
- A. H. M. Jones et alii, edd., Prosopography of the Later Roman Empire (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1971-1992)
- Alexios G. Savvides, Benjamin Hendrickx (ed.): Encyclopaedic Prosopographical Lexicon of Byzantine History and Civilization. Vol. 2: Baanes–Eznik of Kolb. Brepols, Turnhout 2008, ISBN 978-2-503-52377-4, p. 417.
- Otto Seeck: Eudoxia 1. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. VI,1, Stuttgardiae 1907, col. 917–925.
Notae recensere
- ↑ Sozomenus: Historia ecclesiastica 8.20 (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |