Adrianus Romanus
Adrianus Romanus (Nederlandice Adriaan van Roomen), Lovanii 29 Septembris 1561 natus, Moguntiaci 4 Maii 1615 mortuus, fuit mathematicus Flandricus.
Res apud Vicidata repertae:
Vita
recensereIn Universitate Lovaniensi educatus, Lovanii, Herbipoli et Zamosciae docebat. Herbipoli canonicus ecclesiae sancti Ioanni erat. Trigonometriae quam maxime studuit; de sinibus et cosinibus problema suum in medium proposuerat, quod Franciscus Vieta solvit et problema suum de circulis Romano proposuit, quod Romanus per hyperbolas solvit,
Opera
recensere- «Uranographia sive coeli descriptio» (Lovanii 1590)
- «Ideae mathematicae pars prima, sive methodus polygonorum» (Antverpiae 1593)
- «Parvum theatrum urbium...» (Francoforti 1595)
- «In Archimedis circuli dimensionem expositio et analysis» (Herbipoli 1597)
- «Speculum astronomicum» (Lovanii 1606)
- «Canon triangulorum sphaericorum, brevissimus simul ac facillimus» (Moguntiaci 1609)