Administratio Deductionis
Administratio Deductionis (Anglice Resettlement Administration) fuit Pactionis Novae foederalis Civitatum Foederatarum procuratio quae ab Aprili mense 1935 ad Decembrem 1936 sollicitas familias urbanas et rusticas adiuvit ut ad communia a gubernatione foederali destinatas migrarent. Administratio, reprehensionem Congressionalem versus, Septembri 1937[1] in Administrationem Securitatis Fundorum, novum corpus, admixta est, quae usque ad 1946 operabatur.[2]
Proposita photographematum, pellicularum, et carminum vulgarium
recensereProcuratio pecuniam concessit ut proposita scriberent in tabulas aspectus eius operis et contextus, inter quae fuerunt:
- Propositum Photographicum, quod narrationes rusticae Magnae Depressionis Oeconomicae pauperitatis fecit et milia imaginum produxit quae in Bibliotheca Congressionali nunc conservantur, Roy Stryker duce.
- Propositum Pelliculare, quod The Plow That Broke the Plains et The River produxit, pelliculas documentarias a Pare Lorentz directas, cum musica Vergilii Thomson.
- Phonographicae carminum vulgarium impressiones a Sidney Robertson Cowell aestate anni 1937 factae, ab administrationis Parte Sollertiarum Praecipuarum sustentae et nunc in Universitate Visconsiniae conservatae.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Meriam, Lewis. 1946. Relief and Social Security. Vasingtoniae: The Brookings Institution.
Nexus externi
recensere- De Administratione Deductionis, www.ohiohistorycentral.org (Ohio History Central)
- De Administratione Deductionis, digital.library.okstate.edu (Oklahoma History)
- Congeries Carminum Vulgarium Visconiensium, 1937–1946, digital.library.wisc.edu
- Index Communium Pactionis Novae, newdeallegacy.org