Adendorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensi est. Iuxta Luneburgum situm est. Ad Adendorf etiam vicus Erbsdorf pertinet.

Wikidata Adendorf
Res apud Vicidata repertae:
Adendorf: insigne
Adendorf: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°17′0″N 10°27′0″E
Numerus incolarum: 11 053
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Adendorf

Gestio

Procuratio superior: Circulus Luneburgensis

Geographia

Superficies: 16.08 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Saint-Romain-de-Colbosc, Wągrowiec

Tabula aut despectus

Adendorf: situs
Adendorf: situs
Ecclesia Regis Christi Adendorf

Historia

recensere

Adendorf anno 1152 nomine Adenthorpe primo in actis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Adendorf ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1974 Erbsdorf cum Adendorf coniunctum est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Adendorf spectant.

Pagina communis Adendorf

 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!