Civitas Tropaensium
Civitas Tropaensium (Dacoromanice Adamclisi et Adamklissi) est commune Dacoromanicum in circulo Constantia situm.
Locus: 44°5′31″N 27°56′39″E
Gestio
Historia
recensereAnno 109, Traianus, imperator Romanus, hic in castris legionum tropaeum aedificari iussit, quod victoriae de Dacis memoriam teneret.[1] Circa annum 200, Civitas Tropaensium municipium sublatum est. Dacia autem provincia a Romanis circa annum 271 relicta, municipium a Gothis deletum est. Constantino I Imperatore regnante, Romani in civitatem reverterunt, munitionesque reparaverunt. Ad usque annum 587 manserunt, cum Avari oppidum expugnarent et delerent. Plus quam 700 annos nihil de Civitate Tropaensium auditum est. Tum Turci saeculo quarto decimo vicum iterum condiderunt, ac propter ruinas repertas Adam Kilisesi nominaverunt, quod 'ecclesiam hominis' significat. Anno 1878, haec regio pars Romaniae factum est, et incolae Turci Adamclisi relinquerunt. Dacoromani dehinc vicum habitant. Anno 1977, Traopaeum monumentum reconstructum est.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Civitatem Tropaensium spectant (Adamclisi, Constanța, Civitas Tropaensium). |