Acupictura
Acupictura[1] est ars textilis ornandi sive imaginis in textile pingendae per usum acus filamenta coloris varii, sive lanea sive sericea, trahentis. Textilia acupicta saepe in textilia alia aut in vestimenta affigi solent.
Exemplum inclytum acupicturae est tapete Baiocense quod ab acupictricibus Anglosaxonicis saeculi undecimi confectum esse creditur, et, per seriem imaginum, eventus pugnae Hastingensis enarrat.
Bibliographia
recensere- WARDLE, Patricia (1995). “The King’s Embroiderer: Edmund Harrison (1590-1667), Part 2," Textile History, 26, pp. 139-184 (ad nomen Latinum: p. 139).
Notae
recensere- ↑ Etiam acu pictura: Verbum latinitatis mediaevalis, quod interdum etiam opus anglicanum valuit, vide TRC Leiden.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad acupicturam spectant. |