Absalom
Absalom, sive Absalon (Hebraice אֲבִישָׁלוֹם, Graece Ἀβεσσαλώμ, Ἀβεσαλώμ), in Bibliis Hebraicis fuit filius Davidis, natus in oppido Hebron ex Maacha, filia Tholmai, regis Gessur.[1] Pulcritudine omnibus excelluit,[2] caesarie praeditus speciosissima, quam quotannis tondebat, pondere vel pretio ducentorum siclorum[3] Fratrem Amnon, stupri ulciscendi causa in sororem Thamar et fortasse etiam cavendi, ne frater regnum sibi arrogaret, interfecit.[4] Conatus est modis omnibus sibi favorem populi captare, ut regno potiretur, quod et obtinuit perduellis, Absalom regem in Hebron cuncto populo salutante.[5] Absalom post quattuor annos, fortasse ab unctione David in regem per Samuelem, seditionem fecit.[6] Suadente perfido Achitophel, cum universis maioribus natu Israel, paravit statim insequi ac perimere fugientem David, quem amicus Chusai, simulans se eius hostem et moram Absalomo suggerens, ex praesenti periculo liberat.[7] Inito tamen proelio cum profugi patris copiis, impius Absalom a duce Ioab devictus est ac ramis quercus vel terebinthi adhaerens capite ab eo ejusque armigeris confossus sepultusque in saltu Ephraim sub saxorum acervo.[8]
David graviter a morte filii motus est:
Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: "Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!"[9]
Absalom, filiis amissis vel nondum habitis, sibi lapidem in valle regis, "manum Absalom" appellatum, erexerat.[10] Iosephus scripsit hunc duobus stadiis ab Hierosolymis stare,[11] sed monumentum quod hodie "sepuclrum Absalom" dicitur fortasse primo saeculo aerae vulgaris constructum est.
Notae
recensere- ↑ 2 Sam. 3:3.
- ↑ 2 Sam. 14:25.
- ↑ 2 Sam. 14:26.
- ↑ 2 Sam. 13:28–29.
- ↑ 2 Sam. 16:15 et seq.
- ↑ 2 Sam. 15:7. Sic in manuscriptis Graecis et Syriacis, sed "post quadraginta annos" in manuscriptis Hebraicis.
- ↑ 2 Sam. 17.
- ↑ 2 Sam. 18.
- ↑ 2 Sam. 18:33 (vel 19:1). Nova Vulgata.
- ↑ 2 Sam. 18.
- ↑ Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 7.9.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Absalom spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Store norske leksikon • |
Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis