Abila in Palaestina[1] sive Abila Decapoleus,[2] brevius Abila (Ἄβιλα, ad breve tempus Seleucia; Graece: Σελεύκεια) antiqua fuit urbs prope Hieromacem flumen in Decapoli Palaestinae. Hodie oppidum Hartha in loco eius est haud procul ab urbe Arbela in Iordania. Situs 25 abest a et 4 km a meridie Hieromycis fluminis. Nomen "Abila" a verbo Semitico Abel (Hebraeice "pascua", Arabice autem "viride crescitum" significat.)

Historia

recensere

Abila vel antiqua Raphana 15 fere a septentrione est urbis Arbelae. Maximus situs historicus est prope fontem Ain Quweilbeh. Ibi antiqua templa Romana in agris triticorum et mezquitae porriguntur.

Per effossionibus patefactum est situm iam 5000 ante annos inhabitatum esse constanterque ex tempore susceptum esse usque ad tempora Caliphati Abbasidarum atque Fatimidarum, postea autem ad tempora Ayyubidarum et Mamlucorum, etsi recentioribus temporis rarius frequentabatur. Quamquam nonulli aquae ducti, monumenta, portae atque aedificia publica effossi sunt Abila imprimis obscuritate maximae partis antiquae urbis exstat.

Effossio loci coepit 1980. Videtur locum inter annos 4000 a.C. usque 1500 p.C.n. inhabitatum esse, quod ex variis spoliis liquet. Inventa etiam sunt moenia urbis, theatrum et ecclesia saeculo VI p.C.n. exstructa Situs archaeologicus complures in partes divisus est, quarum nomina sunt: Pars A, Pars AA, Pars B, Pars C, Pars D, Pars DD, Pars E et Pars H. Supersunt praeterea quaedam columnae Megalithicae apud Um el-‘Amad (Arabice: mater columnarum).

Sunt, qui putent templa ibi inventa Heracli, Tyche et Athenae dicata esse. Usque ad saeculum VIII p.C.n. Christianus ritus colebatur.

Hodie quoque urbs sedes titularis Ecclesiae Catholicae Romanae nomine Abilenus in Palaestina est; ex anno 1977 autem vacat.

  1. Cf. nomen adiectivum "Abilenus in Palaestina" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)