Abdullah Badawi

politicus
(Redirectum de Abdulla Badawi)

Abdullah Ahmedi filius Badawi, vulgo plene Abdullah bin Haji Ahmad Badawi (die 26 Novembris 1939 natus apud Bayan Lepas regni Penang) est politicus Malaesiae.

Wikidata Abdullah Badawi
Res apud Vicidata repertae:
Abdullah Badawi: imago
Abdullah Badawi: imago
Nativitas: 26 Novembris 1939; Bayan Lepas
Patria: Malaesia

Familia

Genitores: Ahmad Badawi Abdullah;
Coniunx: Endon Mahmood
Proles: Nori Abdullah Badawi

Patre clerico satis notabili Islamico, proavis paternis ex Arabia Hadramensi, maternis ex insula Hainan migratis, Abdullah Badawi in regno nativo educatus apud universitatem Malaicam eruditus est. Minister a rebus externis ab anno 1991, deinde primus minister vicarius a die 29 Ianuarii 1999 meruit, primo ministro Mahathir Mohamad. Cui ipse succedens primus minister fuit a die 31 Octobris 2003 usque ad 3 Aprilis 2009.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Abdullah Badawi spectant.