Abdulla Alhazred
Abdulla Alhazred, Arabus poëta vesanus, est persona commenticia, quae ex calamo Huardi Phillips Lovecraft orta est. In fabulis eius enim dicitur Alhazred auctor Necronomicon librorum esse.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Lovecraft etiam Abdullae Alhazred «distichum inexplicabile» tribuit[1][2]:
Illud non moritur quodnam usque exstare videtur,
tempore et insolito, Mors, licet ipse cadas.
De vita secundum Lovecraft
recensereNecronomicon libri ab Abdulla Alhazred, poeta vesano, qui fertur Sanae in Arabia Felici vixisse sub caliphis Damascenis circa annum 700, compositi sunt.
Postquam parietinas Babylonis et Memphis arcana subterranea visit, is solus decem annos in Arabiae magnis desertis meridianis, quae ab Arabis veteribus Rub’ al Khali id est Plaga Vacua, a recentibus autem al Dahna sive Deserta Sanguinea nominantur et insuper a larvis malis arceri atque a monstris mortiferis habitari existimantur, degit. Qui penetravisse in haec deserta assimulant, ii multa miracula et portenta, quae omnem fidem excedunt, narrant.
In annis ejus extremis Alhazred Damascum, ubi Necronomica scripsit, incoluit, de cujus morte aut exitu A.D. 738 multa terribilia repugnantiaque dicuntur. Ibn Khallikan, saeculo XII vitae rerumque gestarum scriptor, fert clara luce eum a belua aciem fugiente correptum esse et horribili modo devoratum coram multitudine spectatorum pavescenti.
De ejus insania pariter multa traduntur. Vidisse fabulosam Jobar, columnarum urbem, et subter desertorum cujusdam oppidi ignoti vestigiis invenisse gentis antiquioris quam humanae arcana et annales probrosos asseruit. Fidem Musulmanorum nil morabatur, cum veneraretur deos ignotos, quos Yog-Sothoth et Cthulhu appellabat.