Abdalla Hamdok
Abdalla Hamdok, litteris Arabicis عبدالله حمدوك ʿAbd Allāh Ḥamdūk (anno 1956 natus in provincia Cordofania) est magistratus et politicus Sudaniae.
Alumnus est universitatum Khartumensis in civitate nativa et Mancuniensis in Anglia. Ab anno 1981 usque in 1987 iuxta ministerium vectigalium operam dedit. Deinde apud societates internationales meruit, videlicet Ordinem a laboribus internationalem, Argentariam evolutionis Africanae, Institutum democratiae electionumque adiuvandarum(en), atque ab anno 2011 commissionem oeconomicam Africanam Nationum Unitarum. Die 21 Augusti 2019 primus minister Sudaniae factus est.
Mense Octobri 2021, Abdalla Hamdok nuntiavit se imperium dissolvendum esse ad aliam formam redigendam. Generalis erat Abdel Fattah Abdelrahmane al-Burhan, praeses Consilii Transitionalis Summi, qui hanc petitionem sollemniter in contione ediderat.
Die 25 mensis Octobris anno 2021 ab armatis in rebus comprehensus est. Eius missa postea nuntiata est.
Bibliographia
recensere- Hamza Hendawi, "Women take prominent place in Sudanese politics as Abdalla Hamdok names cabinet" in The National (4 Septembris 2019)
Ismail al-Azhari • Abdallah Khalil • Ibrahim Abboud • Sirr Al-Khatim Al-Khalifa • Muhammad Ahmad Mahgoub • Sadiq al-Mahdi • Muhammad Ahmad Mahgoub • Babiker Awadalla • Gaafar Nimeiry • Rashid Bakr • Gaafar Nimeiry • Al-Jazuli Daf'allah • Sadiq al-Mahdi • vacat • Bakrī Ḥasan Ṣāliḥ • Mutaz Musa • Abdalla Hamdok • Osman Hussein ad interim Capsae cognatae: Praesides Sudaniae • Ministri rerum externarum Sudanenses | |