A Canticle for Leibowitz
A Canticle for Leibowitz, Latine "Canticulum pro Leibowitz", est liber celeberrimus a Gualtero M. Miller iuniore anno 1959 scriptus et anno 1960 in mercatu prolatus.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Quando haec fabula incipit, sunt sescenti anni post bellum nucleare totius orbis quod bellum sermone vulgari appellatur "Diluvium Flammarum". Pars maior huius fabulae agit de eventibus circa monasterium catholicum in regione arida meridionali-occidentali pristinarum Civitatum Foederalium Americae situm. Divisus est liber in partes tres quae pluria saecula annorum comprehendunt.
Partes libri
recensere"Fiat homo"
recensereDe monacho Brother Francis Gerard et vita sua est haec pars fabulae hominibus post bellum atomicum in quoddam novum medium aevum viventibus. Ille Franciscus diligentissime scripta posteritati praeservanda transscribit cuiusdam hominis nomine Leibowitz qui bello atomico supervixit et post bellum uxore mortua a religione Iudaica ad ecclesiam catholicam conversus monasterium condidit ut quam multas litteras antediluvianas hoc in mundo nunc post bellum scientiae inimicissimo servaret. Franciscus agit illius Leibowitzii nunc iam longe mortui consecrationem contra advocatum diaboli papalem cui eiusmodi consecrationes critice examinandae et, si necessum sit, vetandae sint. Scripta illius Leibowitzii antediluviana recenter inventa monacho mirabilia videntur et nonnulla miris imaginibus praedita sunt quas Franciscus floribus ac animalibus pictis sua sponte exornat. Libri lector vel lectrix autem suspicatur scripta profanissima esse. Sunt transistri formae - Leibowitz ingenarius rerum electronicarum fuisse videtur - vel schedulae alimentis emendis.
"Fiat lux"
recensereDe conflictibus inter imperia (quae recentioris ortus sunt) et Ecclesiam Catholicam nova renascentia litterarum incipiente fingit haec pars fabulae. Bellum adest et monasterio periculosum.
"Fiat voluntas tua"
recensereNarrationibus de novissimo bello nucleare inter nationes futuro et de agendo of contingency plans scilicet consilia facta ab Ecclesia Catholica ad vivendum extra tellurem consistit haec pars. Experimenta cum bombis atomicis facta radioactivitate multos infantes nondum natos deformant. Potestates saeculares illorum infelicium abortionem favent et iuvant. Ecclesia autem fortiter contra mundum inimicum abortionibus repugnat.
De huius libri Latinitate
recensereHoc in libro sunt multae sententiae lingua Latina scriptae. Exempli gratia: omnes tituli trium libri partium Lingua Latina scripta sunt "Fiat Homo", "Fiat Lux", "Fiat Voluntas Tua". Lingua Latina adhuc est lingua ecclesiae catholicae.