Auxilium:Formulae/Formulae machinariae

(Redirectum de A:FM)
Syntaxis Vicitextūs sinit “formulas”, in paginis propagandas, creare.

Formulae machinariae sunt formulae auxiliares quae partem laboris aliarum formularum efficiunt (ad intellegibilitatem augendam, ad modularitatem praebendam, etc.). Usoribus non sunt directe invocandae.

Saepe formulae machinariae sunt subpaginae earumdem formularum quas ipsae adiuvant. Exempli gratia, {{Numerus cardinalis}}, ut obiectum interpretetur, e pluribus subformulis auxiliaribus dependet.

Aliquando autem formulae machinariae non sunt subpaginae, sed sunt formulae sui iuris. Exempli gratia, formula {{Metastipula}} non est subpagina, nihilominus non est in commentationes inserenda, sed ad aliias formulas creandas tantummodo adhibetur.

In quaque pagina documentatonis formularum machinariarum quidam monitūs ostendi solet, sive per formulam {{Formula machinaria}} sive per formulam {{Metaformula tantum}} genitus.[1]

Porro, non omnes subformulae aliarum formularum sunt machinis adhibendae; nonnullae quidem subformulae, ab usoribus invocatae, functiones peculiares praebent. Item quidam monitus (saepe per formulam {{Formula humana}} genitus) solet documentationem talium subformularum comitare. Exempli gratia, subformulae {{Annales/omnia mensis}} et {{Gradiens/proportio}} scriptae sunt ut a humanis adhibeantur.

  1. Differentia inter monitūs {{Formula machinaria}} et {{Metaformula tantum}} in hoc consistere solet: {{Metaformula tantum}} tacite suadet ut formula auxiliaris in novis formulis quoque adhibeatur, ad formulas autem iam exsistentes {{Formula machinaria}} formulam auxiliarem advertit.

Nexus interni