Semper aliquid novi affert Africa
"Semper aliquid novi affert Africa"[1] est versio Latina adagii quod Graece saeculo IV a.C.n. relatum est.
Adagium Graecum
recensereScriptores Graeci duo hanc locutionem tanquam proverbium saeculo IV nobis transmittunt: originem anteriorem nescimus. Anaxilas enim comicus in fabula Hyacintho, apud Athenaei Deipnosophistas citato, haec: ἡ μουσικὴ δ´ ὥσπερ Λιβύη, πρὸς τῶν θεῶν, αἰεί τι καινὸν κατ´ ἐνιαυτὸν τίκτει θηρίον ("Musica, ita me dii ament, ut Libya est, Novam semper feram quotannis parit").[2] Eodem aevo Aristoteles in Historia animalium haec: καὶ λέγεται δέ τις παροιμία, ὅτι ἀεὶ Λιβύη φέρει τι καινόν ("Et proverbium circumfertur semper aliquid novi afferre Africam").[3] Aristoteles eandem fere rem in libro De generatione animalium aliis verbis repetivit.
Versio Latina
recensereLatine primus Plinius maior rettulit his verbis: "... unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam adferre."[4]
Recentius Polydorus Vergilius in libello Proverbiorum anno 1498 "Semper aliquid novi affert Affrica" (sic) e Plinio repetivit, oratione obliqua in directam conversa.[1] Post duos annos Erasmus in Adagiorum collectanea (Lutetiae, 1500) enumeravit, his verbis: "Semper Africa novi aliquid apportat".[5]
Versio recens Ex Africa semper aliquid novi primum fortasse a K. F. W. Wander in opere cuius titulus est Deutsches Sprichwörter-Lexikon anno 1863 divulgata est.[6]
Versio Francogallica
recensereRabelaesus idem proverbium Francogallice convertit in fabula Gargantua. In editione prima anno 1534 divulgata sic legitur: ... comme assez sçavez que Africque aporte tousjours quelque chose de nouveau.[7]
Usus recentior
recensereKaren Blixen scriptrix Danica anno 1915, ex Africa Orientali Germanica nuper reversa, poëma titulo Ex Africa composuit, adagio Latino iam bene cognito alludens.[8] Qua re inspiratus editor Anglicus operis eius celebrioris (quod Danice Den afrikanske farm appellaverat) Out of Africa anno 1937 intitulavit. Pellicula recentius ex hoc opere accommodata eundem titulum habet.[9]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Polydorus Vergilius, Proverbiorum libellus [1498] (quaere "Affrica" in editione 1503 apud Google Books) (taliter 1506)
- ↑ Anaxilas, Hyacinthus fr. 27 (R. Kassel, C. Austin, edd., Poetae comici Graeci vol. 2 [1991] p. 292) apud Athenaei Deipnosophistas 623e; Versio Graeca Dalechampii
- ↑ Aristoteles, Historia animalium 606b20 (lib. 8 cap. 28); versio Latina Scaligeri
- ↑ Plinius, Naturalis historia 8.42
- ↑ Desiderius Erasmus Roterodamus, Adagia (1508)
- ↑ K. F. W. Wander, Deutsches Sprichwörter-Lexikon (Lipsiae, 1863-1868) vol. 1 p. 43
- ↑ Franciscus Rabelaesus, Gargantua cap. 15
- ↑ Osceola (i.e. Karen Blixen), "Ex Africa" in Tilskueren (1925)
- ↑ Sophie Wennerscheid, "Karen Blixen, Out of Africa (1937)" in Martina Wagner-Egelhaaf, ed., Handbook of Autobiography / Autofiction (Berolini: De Gruyter, 2019) pp. 1794-1805 (Paginae selectae apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Harvey M. Feinberg, Joseph B. Solodow, "Out of Africa" in Journal of African History vol. 43 (2002) pp. 255-261 JSTOR
- Italo Ronca, "Ex Africa semper aliquid noui: The ever surprising vicissitudes of a pre-Aristotelian proverb" in Latomus vol. 53 (1994) pp. 570-593 JSTOR
- A. V. van Stekelenburg, "Ex Africa semper aliquid novi: a proverb's pedigree" in Akroterion vol. 33 (1988) pp. 114-120; eadem res alibi