Saladinus Mazwār

athleta, politicus

Saladinus Mazwār seu litteris Arabicis صلاح الدين مزوار (die 11 Decembris 1953 natus in urbe Meknes), olim canistri lusor, est negotiator et politicus Marocanus.

Wikidata Saladinus Mazwār
Res apud Vicidata repertae:
Saladinus Mazwār: imago
Saladinus Mazwār: imago
Nativitas: 11 Decembris 1953; Meknes
Patria: Marocum
Antonius Blinken secretarius vicarius? Civitatum Foederatarum (media imagine) et Ṣaladinus Mazwār Rabati anno 2013 pronuntiant.

E familia religioni observantissima ortus, Tingi in urbe eruditus, Ṣaladinus est alumnus Universitatis Gratianopolitanae necnon Instituti Superioris Commercii et Administrationis urbis Anfae Institutique Europaei Administrationis Negotii ad fontem Bleaudi.

Societatibus commercialibus Marocanae, Tunesianae, Hispanicae director meruit. Minister ab industria a die 8 Iunii 2004 ad 15 Octobris 2007 fuit, primo ministro Driss Jettou, deinde usque ad diem 3 Ianuarii 2012 minister a vectigalibus, primo ministro Abbas El Fassi, atque mox a die 10 Octobris 2013 minister a rebus externis, primo ministro ʿAbd al-Ilāh Binkīrān.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Saladinum Mazwār spectant.
Ministri rerum externarum Marocenses