Καὶ σὺ τέκνον fuisse traditur sententia ultima a Gaio Caesare dicta die 15 Martii 44 a.C.n., cum inimici in Curia eum gladiis aggressi sunt. Suetonius enim refert: "Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: Καὶ σὺ τέκνον;"[1] Similiter et Dio Cassius: "traditione verissima fertur Caesarem nihil omnino dixisse; aliquos autem tradere eum his verbis Brutum interpulsisse, Καὶ σὺ τέκνον;"[2]

Verba Caesaris "Et Tu Brutè? — Then fall Cæsar" e textu editionis in-folio primae operum Shakespearianorum anno 1623 divulgatae

Versio Latina in tragoedia Shakespeariana Iulius Caesar enuntiatur versu bilingui "Et tu Brute? — Then fall Caesar."[3] Quae verba Shakesperius in scriptis anterioribus reppererat, sicut in ludo Ricardi Eedes Caesar interfectus inscripto, Latine anno 1582 docto.[4] Alia forma, "Tu quoque, fili mi?" in opere C. F. Lhomond De viris illustribus legitur.

NotaeRecensere

  1. Gaius Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum Jul.82.3.1.
  2. Dio Cassius, Historia Romana 44.19.5 (conversio Vicipaediana).
  3. Gulielmus Shakesperius, Iulius Caesar act. 3 sc. 1 v. 77.
  4. Dyce, Alexander (1866). The Works of William Shakespeare. Londinii: Chapman and Hall. p. 648 

Nexus interni