Zlatko[1] Lagumdžija (Serai natus die 26 Decembris 1955), alumnus universitatis Seraiensis, postea per programma Fulbright universitatis Arizonensis, olim professor apud almam matrem Seraiensem, fuit praeses ministrorum Bosniae annis 2001-2002, deinde minister rerum externarum usque in annum 2003. Rursus a die 12 Ianuarii 2012 usque in annum 2015 fuit minister rerum externarum, praeside ministrorum Vjekoslav Bevanda. Est etiam ab anno 1997 praeses factionis socialis democraticae.

Zlatko Lagumdžija
  1. Vel Latine Aurelius, v. Zlatko.

Bibliographia

recensere
  • Zlatko Lagumdzija, Mark Adkins, Doug Vogel, "Rebuilding Sarajevo Using Partnerships" in 30th Hawaii International Conference on System Sciences (HICSS) Volume 2: Information Systems Track-Collaboration Systems and Technology (1997)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zlatko Lagumdžija spectant.
Ministri rerum externarum Bosniaci