Zetel
Zetel est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Frisici. Ad Zetel et vici Astede, Astederfeld, Bohlenberge, Bohlenbergerfeld, Collstede, Driefel, Ellens, Fuhrenkamp, Neuenburg, Neuenburgerfeld, Ruttel, Ruttelerfeld, Spolsen, Schweinebrück atque Klein Schweinebrück pertinent.
Locus: 53°25′11″N 7°58′27″E
Numerus incolarum: 12 318
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Sande, Bockhorn, Westerstede, Friedeburg, Uplengen
Tabula aut despectus
Historia
recensereZetel oppidum anno 1423 nomine Sethle primo in actis descriptum est, sed multo vetustior esse videtur. Ab anno 1517 Zetel, antea pars Frisiae Orientalis, a comitibus Oldenburgensibus regnatum est. Annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Zetel iterum ad Magnum Ducatum Oldenburgensem traditum est, qui post annum 1918 res publica factus est. Anno 1933 Zetel pars novi Circuli Frisici factum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Annis a 1977 ad usque 1980 Zetel ad Circulum Paludosoterrensem pertinuit, cum circulus Frisicus hoc tempore dissolutus erat.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Zetel spectant. |