Zaum
Zaum (Russice заумь zaum', hoc est 'trans mentem') est ratio litteraria qua scriptor omnia vel plura principia linguae naturalis abicit, pro quibus alia elementa vel constructiones imaginatas substituit. Omnem autem significationem litterae saepe non amittunt: auctor per analogiam coniunctiones possibiles creat cum sonis linguae naturalis. Vocabulo zaum anno 1913 ab Alexio Kručënych creato, ratio a Kručënych aliisque poëtis futuristicis Russicis, praesertim Velimir Chlebnikov, elaborata est.
Exemplum
recenserePoëma zaum notissimum est Dyr bul ščyl, anno 1912 ab Alexio Kručënych scriptum:
- dyr bul ščyl
- ubešščur
- skum
- vy so bu
- r l èz[1]
Nonnulla verba cum vocabulis Russicis comparari possunt; exempli gratia дыр suggerit дыра 'foramen', щыл fortasse шило 'subula'.
Bibliographia
recensere- Bychkov, V. V. "Zaum'". In Лексикон нонклассики. Художественно-эстетическая культура XX века. 2003.
Nexus externi
recensere- Poëmata zaum a Romano Jakobson pronuntiata.
- ↑ Russice: Дыр бул щыл / убешщур / скум / вы со бу / р л эз