Xylon vel gossypion (aut -ium) est frutex in genere botanico Gossypio cuius e seminibus lanugo xylinon nomine netur.

Capsulae xyli lanuginem promittentes

Species praecipuae xyli recensere

Non omnes species Gossypii generis 'xyla' appellantur, sed eae tantum quarum e seminibus xylinon paratur. Praecipuae species sunt haec quattuor:

Etymologiae variorum nominum recensere

Per saecula xylon et xylinon variis nominibus appellata sunt:

  • Fruticem ipsum Plinius maior xylon et gossypion vocari testatur.[1] Gossypii nominis, quod nusquam alibi invenitur, etymologia parum constat. Xylon haud aliud est ac nomen Graecum ξύλον, quod lignum notat. Linum quod est e xyli lanugine facta Plinius xylinon appellat. Haec quidem nomina hoc sensu nusquam alibi scriptis Latinis Graecisque inveniuntur, sed Ulpianus (Dig. 32.70.9) nobis testatur quandam materiam lino similem Graecis ἐριόξυλον (erioxylon) appellatam esse, quod ipse Latine 'ligneam lanam' reddit.[2] Haec nomina, xylon, gossypion et xylinon, scriptores Latini recentioris aevi aliis nominibus praetulerunt.[3][4]
  • Bombax (-acis, f.), bombacium, bombasium, bombasum, etc.[5] sunt nomina quibus xylinon Aevo Medio appellari solebat. Haec nomina derivata esse creduntur a nomine bombyx, i.e. sericum.[6] Quae sunt e xylino facta pariter bombacina (adi.) vocabantur. Scriptores recentioris aevi bombacis (etc.) nomine fruticem ipsum quoque significari volunt.[3][4]
  • Coton (-onis), cotonum, cotonium,[7] sunt alia nomina quibus Aevo Medio xylinon notabatur. Haec nomina derivata sunt e voce Arabica قُطْن quṭn.[8] Scriptores recentioris aevi cotonem quidem xylon, cotonum tamen et cotonium xylinon significare volunt.[3][4]

Notae recensere

  1. Plinius, Naturalis historia, XIX ii 14 (cf. XII xxi 38-39)
  2. Notae Harduini (1685) ad Plin. NH XII xxi 38-39 in: L. Desfontaines (ed.), Caii Plinii Secundi Historiae naturalis XXXVII, vol. 5 (1829), pp.32-34; et idem ad Plin. NH XIX ii 14, op. cit., vol. 6 (1829), p.364
  3. 3.0 3.1 3.2 Adamus Lonicer, Naturalis historiae opus novum (1551-1555), lemma 'Xylon'
  4. 4.0 4.1 4.2 Stephanus Blancardus, Lexicon Medicum (1748), lemmata 'Xylon', 'Cotonium', 'Gossipium'
  5. W. H. Maigne d'Arnis, Lexicon manuale ad scriptores mediae et infimae Latinitatis (1858), col. 336
  6. Merriam-Webster's Online dictionary, lemma 'bombast'
  7. W. H. Maigne d'Arnis, Lexicon manuale ad scriptores mediae et infimae Latinitatis (1858), col. 627
  8. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), p.298