Xiao Jie
Xiao Jie seu litteris Sinicis 肖捷 (mense Iunio 1957 natus in pago Kaiyuan provinciae Liaoning) est politicus Sinarum. Alumnus est universitatis populi Sinarum, unde anno 1982 absolutus apud ministerium vectigalium operam dare incepit. Ibi usque adhuc meret, sed ab anno 1987 ad 1989 in Germania occidentali, ab anno 1992 iuxta institutum vectigalium ipsius ministerii atque ab 1994 in schola centrali factionis communisticae studia sua persecutus est usque in annum 1995 quo gradum doctoris ascendit. A mense Septembri 2001 minister vicarius vectigalium fuit (ministro principali Xiang Huaicheng) et a mense Iulio 2005 gubernator vicarius provinciae Hunanensis. A mense Augusto 2007 director fuit administrationis vectigalium nationalis. Die 7 Novembris 2016 minister vectigalium creatus est, antecessore Lou Jiwei.
Bibliographia
recensere- Kevin Yao, Elias Glenn, "China names new finance minister, seen maintaining expansionary policy" (7 Novembris 2016) apud Reuters
Nexus externi
recensere- "Xiao Jie" apud China Vitae