Wittgenstein cum rutabulo est eventum quoddam memorabile, quod exeunte Octobri mense anno 1946 usu venit inter Ludovicum Wittgenstein et Carolum Popper, philosophos ab Austria oriundos, Bertrando Russell aliisque praesentibus.

De evento

recensere

Ludovicus Wittgenstein, cum anno 1939 in universitate Cantabrigiensi Georgio Moore professori philosophiae successisset, insuper anno 1944 huic successit praesidi circuli scientiarum moralium. Ad sessionem die 25 Octobris 1946 invitatus erat Carolus Popper, philosophus quattuor et quadragibta annorum, qui de substantia problematum philosophicorum referret.[1] Popper eo tempore in London School of Economics versabatur. Wittgenstein, vir septem et quinquaginta annorum, quippe qui ipse fere una ante hebdomade de natura philosophiae rettulisset, ad arguendum exarduit: philosophiae nulla esse problemata; omnia esse problemata linguae. Cum loquebatur, rutabulo e foco capto ludebat, quo vim argumentorum suorum augere vellet, in modum qui forsitan nonnullis minax videretur. Cum Carolum Popper flagitavit, ut exemplum edicti moralis daret, Popper "Ne rutabulum" inquit "ostentaris lectori arcessito." Tum Wittgenstein rutabulo deiecto repente foras se proripuisse nec iam eo die revenisse fertur.

Sic Popper factum esse narravit,[2] sed quid re vera acciderit, ambiguum est, nam fieri potest, ut iniquus in Wittgenstein esset. Wittgenstein autem nusquam huius facti mentionem facit. Narrationem Caroli Popper vehementer repudiavit Petrus Geach, ex anno 1966 professor logicae Universitatis Ledesiensis, qui ipse huic sessioni interfuerat. Anno 2001 e prelo prodiit liber fere triginta paginarum Wittgenstein’s Poker: The Story of a Ten-Minute Argument Between Two Great Philosophers inscriptus, quo David Edmonds et John Eidinow scriptores hoc eventum ex tribus partibus examinant: personaliter, duorum Vindobonensium Cantabrigiae occursus; artificialiter, quid reapse acciderit, et quare; intellectualiter, altercatio virorum quid ad significationem linguae attineat.

  1. "Are There Philosophical Problems?" Cui quaestioni Popper assentiri certe volebat.
  2. Popper 1974: 141-42.

Bibliographia

recensere
  • Edmonds, David (2002) Wittgenstein's Poker, acroasis apud Book TV 8 Februarii.
  • Edmonds, David & Eidinow, John (2001) Wittgenstein’s Poker: The story of a ten-minute argument between two great philosophers. Ecco Publishers.
  • Gopnik, Adam (2002) The Porcupine: A pilgrimage to Popper. The New Yorker, 1 Aprilis.
  • Holt, Jim (2001) Wittgenstein's Poker: Reconstructing a Legendary Debate. The New York Times, sect. 7, p.10.
  • Juan, Stephan (2008) Philosophers Behaving Badly by Nigel Rodgers and Mel Thompson: Stephen Juan reviews the bad behaviour reported by Nigel Rodgers and Mel Thompson. Philosophy Now: A Magazine of Ideas. Editio interretialis.
  • Popper, Karl (1974) Unended Quest: An Intellectual Autobiography. Routledge.

Nexus externi

recensere