Vestenda, sive vulgo Westende, est nomen urbiculae stationisque balneariae quae sita est in Flandria Occidentali, in regno Belgico, ad litus maris.

Ecclesia Sancto Laurentio dicata in urbe Vestendae.
Villula Vestendae cui nomen "Zephyri" in qua nunc est grapheum turisticum Vestendae atque museum de historia littoris. Haec domus constructa est ab architecto Oscar Van de Voorde anno 1922 et est exemplar domorum quae sibi construebant tunc temporis balneatores elegantes.

Nunc pars est communis Middelkerkae (Middelkerke).

Vestendae sunt duae stationes traminis littorealis quod secundum litus maris a Knokka usque De Panne iter facit.

Est locus amoenus, tranquillus, refocillansque cui merito nomen Margarita littoris inditum est.

Inter monticulos arenosos insunt plura loca destinata ad tentoria et domiculos rotabiles.

Vestenda non procul est ab amoenis urbibus Ostendae, Furnae, Brugarum. Regioque circumiaciens rustica perpulchra etiam est.

Anno 1983 mense Augusto a Saturni die 13° usque ad Saturni diem 20mum, ordinatum est Vestendae in aedibus feriis agendis quibus nomen Sol et Mare (Zon en Zee) primum seminarium latinum in Belgica.

Bibliographia

recensere
  • Marc Constandt, Westende in de Belle Epoque. Van exclusieve badplaats tot spookstad, Brugge, 2007.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vestenda spectant.