Wikidata-logo.svg Wangerland
Res apud Vicidata repertae:
Wangerland: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°39′0″N 7°57′0″E
Numerus incolarum: 9 190
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Frisicus

Geographia

Superficies: 176 chiliometrum quadratum, 176.19 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Wilhelmshaven, Geverae, Schortens

Tabula aut despectus

Wangerland: situs

Wangerland est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Frisici. Ad Wangerland vici Altgarmssiel, Förrien, Friederikensiel, Hohenkirchen (hic est sedes administrationis), Hooksiel, Horumersiel, Middoge, Minsen, Neugarmssiel, Oldorf, Schillig, Tettens, Waddewarden atque Wiarden pertinent.

Wangerland ex aere visum
Curia communis Wangerland in vico Hohenkirchen sita

HistoriaRecensere

"Wanga" pagus iam tempore Caroli Magni primo in actis descriptus est. Postea haec regio a comitibus Oldenburgensibus regnata est. Annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Wangerland iterum ad Magnum Ducatum Oldenburgensem traditum est, qui post annum 1918 res publica factus est. Anno 1933 Wangerland - tum primo commune unicum - pars novi Circuli Frisici factum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet, anno 1948 commune Wangerland dissolutum, sed anno 1972 iterum e communibus Hohenkirchen, Hooksiel, Minsen, Tettens atque Waddewarden conditum est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wangerland spectant.