Vybiti
Vybiti (Russice Выбити, n. pl., fem.) sunt vicus decem chiliometra ab urbe Soltsy situs in regione Novogardiensi Russiae.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Etymologia
recensereNomen vici ab verbo Russico выбивать provenisse interdum dicitur, quod Latine extundere significat. Nam hoc loco Medio Aevo milites Ordinis Teutonici extusi sunt. Etiam rures adiacentes, Upolzy, Ugošča (nunc pars Vybiti ruris) et Kuk[1], simili modo nomen accepisse interdum ludicre aestimantur: nam in Ugošča vico hostibus aliquid pollucebatur (ugoščat', pollucere), post in Vybiti vico ii extundebantur et in Upolzy vicum derepebant (upolzat', derepere), ut in Kuk vico sicut cuculi cantarent (kukovat', cantare ut cuculus, quod verbum Russice multos sensus metaphoricos habet).
Visenda
recensere- Latifundium principum Vasilčikov et hortus qui aream 60 ha habet. Anno 1920 Vybiti monumentum vitae cotidianae declaratae sunt. Hoc loco museum vitae cotidianae constitutum est et anno 1975 palatium monumentum architecturae declaratum est.
Notae
recensere- ↑ Уползы, Угоща et Кук.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 58°4′15″N 30°25′0″E |