Volfgangus (Germanice Wolfgang) Kubicki (natus die 3 Martii 1952 Brunsvici) oeconomus, causidicus atque rerum politicarum peritus Germanicus factionis Liberalis est.

Wikidata Volfgangus Kubicki
Res apud Vicidata repertae:
Volfgangus Kubicki: imago
Volfgangus Kubicki: imago
Nativitas: 3 Martii 1952; Brunsvicum
Patria: Germania

Iuventus et munus

recensere

Kubicki Brunsvicum scholam frequentavit atque, postquam anno 1970 testimonium maturitatis adeptus est, Kieliae ad annum 1975 oeconomiae studebat et anno 1975 diploma abstulit. Deinde eodem in loco iurisprudentiae studebat atque anno 1985 secundam probationem accepit. Dehinc causidicus operam dat.

Cursus honorum

recensere

Kubicki ab anno 1971 sodalis factionis FDP est, annis 1990 - 1992, 2002 atque ab 2017 legatus ad DietamFoederalem Germaniae est. Anno 2017 etiam praeses vicarius Dietae Foederalis electus est. Praeterea autem annis 1992 - 2017 legatus ad senatum terrae Slesvici-Holsatiae erat.

Kubicki ter uxorem duxit, pater est filiarum gemellarum.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Volfgangum Kubicki spectant.