Vivarium phasianorum Arnstadiense

Vivarium phasianorum Arnstadiense (Theodisce: Tierpark Fasanerie Arnstadt) est quoddam damarium pusillum Arnstadii in Germania situm. Cui institutioni praeest dominus Maik Wedemann.

Introitus in phasianotropheum

DescriptioRecensere

Id therotropheum invenitur in plagis meridianis amoenis in Arnstadii margine. Magnitudo 2,5 hecatometrorum quadratorum est et species bestiarum L circiter sartae et tectae conservantur, quae praesertim vernaculae sunt. Haud procul in monte inveniuntur ruinae pristini Monasterii Sanctae Walpurgis et, ad introitum, monumentum in honorem poetae Valerii Gulielmi Neubeck erectum.

Historia et incepta recentioraRecensere

Damarium anno 1956 apertum est, cuius in area pratum spectaculis edendis et infantium lusorius campus includuntur. Annis elapsis partim renovationes fecerunt, quae mox in regionem circumiectam extensae sunt. Visitatorum numerus annis novissimis auctus est.[1]

AnimaliaRecensere

Inter species bestiarum in damario degentium mentionem habeant: dama dama, ovis orientalis musimon, sus scrofa domesticus ventris pendentis, capra aegagrus hircus, ovis aries, asinus, lama glama, eculeus, cavia porcellus, cuniculus, lemuridae. In caveis multae aves et aves rapaces admirari possunt, sed etiam phasiani, aves domesticae et bubo Europaeus vita periclitans.

Eventa regulariaRecensere

In therotrophio multa festa et spectacula specialia dantur. Ita mense Iulio festum maximum phasianorum fit, ubi fabulatores, neurospasta, scurrae infantes adultosque laetificent. Tempore paschali infantes invitantur ut ova colorata in vivario abscondita inquirant reperiantque. Discipulis classes virides, quae dicuntur, offeruntur ubi res ad naturam, ad plantas, ad bestias pertinentes in praxi exerceant. De talibus eruditionis rebus autem curam agit societas "Tierparkverein Arnstadt e.V.", quam anno 2005 condiderunt.

NotaeRecensere

  1. Thüringer Allgemeine, die 9 Martii 2013, p. 1 (AR).

Nexus externiRecensere