Vita Gildae (Caradocus)
Vide etiam paginam fere homonymam: Vita Gildae (monachus Ruiensis).
Vita Gildae, a Caradoco Lancarbanensi saeculo XII confecta, est fons mythistorica de rebus gestis Gildae. Exstat et alia vita antiquior a quodam monacho abbatiae Ruiensis Armoricae saeculo IX scripta. Nonnullae res a scriptoribus ambobus traduntur, et praecipue de nativitate Gildae in Caledoniae regione quae trans Clutam flumen iacet, sed de senectute et morte Gildae omnino differunt: monachus Ruiensis enim Gildam coenobium Ruiense condidisse ibique mortuum esse asseverat, Caradocus autem eum Glastoniae mortuum esse praetendit.
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- Vita Gildae Anglice versa; alibi
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.