Homo suspensus est ludus qui in charta a duobus lusoribus agitur. Unus verbum fingit, alterque id conicere conatur.
Verbum fictum a lineis inanibus ( id est: _ _ ) repraesentatur, ut numerus verbi litterarum clariter videatur. Littera recta coniecta, primus eam in lineam scribit; littera mendosa autem electa, primus eam pingit unum membrum diagrammatis hominis pensi delineat. In exemplo dato, lusor verbum latrare coniectare affectat, sine strategemate:
1
Verbum:
_ _ _ _ _ _ _
Errores:
Z
Coniectio:
Z
2
Verbum:
_ _ _ R _ R _
Errores:
Z
Coniectio:
R
3
Verbum:
_ _ _ R _ R E
Errores:
Z
Coniectio:
E
4
Verbum:
_ _ _ R _ R E
Errores:
Z, F
Coniectio:
F
5
Etc., etc...
Concludetur ludus si:
Alterus vel omnes litteras verbi vel verbum integrum conicit.
Diagramma hominis pensi est perpictum, omnibus coniectionibus occidentibus.
Plerumque 6 coniectiones lusori dantur prius quam homo est suspensus (sicut in pictura ad summam paginam), sed multae sunt variationes (sicut in secundo diagrammate, in qua lusor 14 electiones habet).