Violeta Chamorro
Violeta Barrios de Chamorro (nata Violeta Barrios Torres in oppido Rivas die 18 Octobris 1929) est politica quae fuit Nicaraguae praeses ab anno 1990 usque ad annum 1996.
Patria: Nicaragua
Familia
Proles: Cristiana Chamorro Barrios, Carlos Fernando Chamorro, Claudia Chamorro Barrios, Pedro Joaquín Chamorro Barrios
Insignia heraldica
Partim in Nicaragua, partim in Civitatibus Foederatis educata est Antoniopoli in urbe Texiae et Blackstone Virginiae. Petro Chamorro(en) anno 1950 nupsit, editori diarii La Prensa, qui saepe sub regimine Anastasii Somoza incarceratus, die 10 Ianuarii 1978 trucidatus est: e quo caede novae res Sandinistarum ortae sunt. Violeta de Chamorro contra Danielem Ortega, Sandinistarum principem, se ad praesidium anno 1989 proponit annoque insequenti comitiis vicit.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- "Violeta Barrios de Chamorro": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Daniel Ortega 1985 • Violeta Chamorro 1990 • Arnoldus Alemán 1997 • Henricus Bolaños 2002 • Daniel Ortega 2007 Capsae cognatae: Ministri rerum externarum Nicaraguani | |