Vinum Tokaiense
Vinum Tokaiense,[1] agnomine Latino vinum regum, rex vinorum, e vineis illorum collium provenit qui ad septentrionem urbiculae Tokaei, praesertim in Hungaria, partim in Slovacia eminent. Talia vina ab anno 1757 appellatione Tokay (recentius insuper Hungarice Tokaji, Slovacice Tokajský) recognita sunt.
Saeculo XVI exeunte urbs Tokaiensis vineis circumdata est (vide imaginem nostram). Illo aevo vinum Tokaiense iam celebrabatur: Casparus Laudismannus "Hungaricum vinum" rettulit "excellens et pretiosum, quod crescit in Hungaria, in ditione quae vulgariter Tuckei appellatur".[2] Qualitates quattuor vinorum Tokaiensium saeculo XVIII recognitae sunt sub appellationibus Latinis, videlicet Essentia (hodie Hungarice Eszencia), Vinum passum primae notae (Aszú), Vinum passum secundae notae (Máslás aszú), Ordinarium (olim Hungarice Ordinárium, recenter Szamorodni).[3]
"Ad vina dulcia nativa", ait Christophorus Mayr, pertinet "potissimum vinum Tokayense in comitatu Zempliniensi ad oppidum Tokay proveniens. Praeterea septem alia numerantur oppida in locis submontanis, quorum vina generositate Tokayensi non cedunt."[4] Enumerationes horum oppidorum inter se differunt. Ioannes Fridericus Zückert octo oppida rettulerat sub nominibus vulgaribus, videlicet Mad, Tolczna, Benye, Talga, Schadau, Kerestur, Tarzal, Sermsch.[5]
Notae
recensere- ↑ Nomen pluribus orthographiis repertum. "Tokaiense": Dombi (1758). "Tokajense": Plenck (1784) p. 397. "Tokayense": Christophorus Mayr, Dispensatorium universale. 1798 (p. 213 apud Google Books). "Toccaviense": Behr (1748); "vina Toccaviensia s. Tibiscensia": Zückert (1769)
- ↑ Laudismannus (1618)
- ↑ Dombi (1758) pp. 13–15
- ↑ Mayr (1798)
- ↑ Zückert (1769)
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- 1618 : Casparus Laudismannus, Consilium integrum et perfectum de exoticis linguis Gallica et Italica recte et eleganter addiscendis. Stetini: Typis Rhetianis (p. 381 apud Google Books)
- 1748 : Georg Heinrich Behr, Zwey Bücher Von der Materia medica. Argentorati (p. 504? apud Google Books)
- 1757 : Hygiene dogmatico-practica rationem conservandae sanitatis corporis humani ... exponens. Francofurti: Gaum (p. 2029 apud Google Books) ("Tockaviense")
- 1758 : Samuel Dombi, Dissertatio inauguralis physico-chemico-medica de vino Tokaiensi. Traiecti ad Rhenum: Broedelet (Textus apud Google Books)
- 1769 : Ioannes Fridericus Zückert, Materia alimentaria. Berolini: Augustus Mylius (p. 341 apud Google Books)
- 1784 : Iosephus Iacobus Plenck, Bromatologia seu doctrina de esculentis et potulentis. Viennae [i.e. Vindobonae]: Graeffer (pp. 397-399 apud Google Books)
- 1798 : Christophorus Mayr, Dispensatorium universale. 1798 (p. 212 apud Google Books) "Hochheimense"
- 1807 : Grimod de la Reynière et al., Almanach des gourmands vol. 5 (1807) pp. 149–55
- 1875 : Andrew F. Crosse, "Wild boar hunting in Hungary" in The Argonaut vol. 5 (1875) ("Our repast was washed down with Imperial Tokay!" (pp. 193-200, vide p. 198 apud Google Books)
- Eruditio
- Ivan Balassa, "Tokay wines: types and production" in Alexander Fenton, Janken Myrdal, edd., Food and drink and travelling accessories: essays in honour of Gösta Berg (Edinburgi: John Donald, 1988) pp. 152-167.
- Hugh Johnson, Jancis Robinson, The World Atlas of Wine (7a ed. Londinii, 2013) pp. 258-259
- Alkonyi Laszló, Tokaj - The Wine of Freedom. Budapestini, 2000
- Miles Lambert-Gócs, Tokaji Wine: Fame, Fate, Tradition. Board and Bench Publishing, 2010. ISBN 978-1934259498
- Jancis Robinson, The Oxford Companion to Wine (Oxonii: Oxford University Press, 1994) pp. 972–74
Nexus externi
recensere- Tim Atkin, Tradition and Innovation in the Tokaj Region