Vinum Francicum[1][2] vel Parisinum,[2] id scilicet quod circa Lutetiam provenit in illa regione quae olim Francia nuncupabatur sed recentius "insula Franciae", vulgo vin françois appellabatur.[3] A saeculo XIII celebrabatur, sed nostro tempore inter vina Gallica locum modestissimum habet.

Vinetum Montis Martyris in suburbiis Lutetiae
Vide etiam paginam fere homonymam: Vinum Gallicum.

In carmine de proelio vinorum ab Henricus de Andeliaco anno fere 1223 scripto vina Francica loco primo enumerantur, videlicet Orcicasae, Sancti Ionii, Aurelianense, Iargoliense, Mellentense, Argentolianum(fr), Suessonense, Samesii, de Tria Bardoli. Deinde inter se et contra alia omnia pugnant, duce vino Argentoliano:

Primes parla vins d’Argentueil
Qui fu clers comme lerme d’ueil,
Et dist qu’il valoit miex d’aus toz.
«Or te tais, filz a putain glouz,»
Ce dist li vins de Pierre frite,
«Tu jeues a la desconfite;
Ices trives seront enfretes,
Je vail moult miex que vous ne fetes,
A tesmoing le vin de Marli,
De Duoeil, de Monmorenci»

("Primum vinum Argentolianum, tam pellucidum quam lacrima, se plus quam alia omnia valere praetendit. 'Tace, fili lupae,' ait vinum Petraefictae, 'tali ludo domaberis; haec foedera rumpentur; melius quam tu aestimor! Testantur vina Marliaci Diogilique et Montis Morentiaci").[4] Saeculo XVI ineunte Gulielmus Budaeus vina Francica omnium optima esse praetendit: "Sanorum iudiciorum consensu constat vina Francica, id est Parisina, omnibus numeris bonitatis praecellere, tametsi halitu, ut illa externa, vertiginem non cieant."[5]

  1. "vina Francica": Palmarius (1588)
  2. 2.0 2.1 "vina Francica, id est Parisina": Budaeus (1514); editionibus posterioribus "vina Francica, id est vineti Parisini" e.g. hic
  3. vin franchois: Segré de segrez
  4. La Bataille des vins vv. 77-86
  5. Budaeus (1514)

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Eruditio