Vinum Eremiticum[1] sive Hermitagiense[2] e colle quodam provenit qui super urbem Tegnam eminet in inferiori Rhodani valle. Ad culmen huius monticuli secessus stat e quo urbs ipsa (Francogallice Tain l'Hermitage) vinumque eo proprium cognomina dempserunt. Talia vina ab anno 1937 appellatione protecta Hermitage recognita sunt.

Vineae collis Eremitici flumen Rhodanum spectantes

Ioannes Sloane anno 1707 comparationem inter vineas Eremiticas et insulae Materiae fecit, the soil [in Madeira] being very proper, for it is rocky and steep . . . the same soil with those most esteemed [in France], as the Hermitage wines, which grow on the rocky steep hills on the sides of the Rhosne ("terra valde idonea, saxosa videlicet et ardua . . . eadem in terra e qua produnt vina Francica maximi aestimata, ut Eremitica, quae nascuntur in collibus saxosis arduisque iuxta Rhodanum").[3]

NotaeRecensere

  1. "vinum Eremiticum": #Mayr (1798); #Prodan (1837)
  2. "vinum Hermitagiense": #Chaptal (1808)
  3. Hans Sloane, A Voyage to the Islands Madera, Barbadoes, Nieves, S. Christophers and Jamaica (2 voll. Londinii, 1707–1725) vol. 1 p. 10.

BibliographiaRecensere

Fontes antiquiores